|  |



V, . 16

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

16. (1) , , : , , , , , [397 .]. (2)   34. ,   , , , , , ; , - . (3) , , . , , , . (4) , . , . (5)   ,  . , , , , (6) , , , .247 . (7) , , ( ) , 35.

, , - . (8) , . : (9) ! , . , , , . (10) , : , , . (11) , .

16. priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt. [2] eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. qui quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veientique et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, [3] inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos. [4] Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est. [5] A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu etenim ab tribunis plebis impediebantur sed prope voluntariorum quos adhortando incitaverant coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere. [6] multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur. [7] biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita erant autem ea pleraque hostium ipsorum sub hasta veniere, quodque inde redactum militibus est divisum.

[8] cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem responso captivi vatis: [9] Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis exstingues; [10] tum tu insiste audax hostium muris, memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis victoriam datam. [11] bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito.


  • 34  . III . . .
  • 35.: III, 10, 1.
  • 1344010030 1344010031 1327009026 1364000517 1364000518 1364000519

    , .