|  |



V, . 19

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

19. (1) ,   40. (2) , , 41. , .

(3) : , ; ,   . (4) , , , . , . (5) , , .   , . (6) , , , , , 42, .

(7) , , . , 43. (8) , : , . ́ , . (9) .   , , . . (10) 44 . (11) , , . , , , , .

19. iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata adpetebant. [2] igitur fatalis dux ad excidium illius urbis servandaeque patriae, M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. [3] omnia repente mutaverat imperator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. [4] omnium primum in eos qui a Veiis in illo pavore fugerant more militari animadvertit, effecitque ne hostis maxime timendus militi esset. deinde indicto dilectu in diem certam ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit; [5] inde Romam ad scribendum novum exercitum redit nullo detractante militiam. peregrina etiam iuventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum venere; [6] quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum paratis ludos magnos ex senatus consulto vovit Veiis captis se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser. tullio dedicatam. [7] profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam spe in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. [8] omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi datum. [9] inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta et a procursationibus, quae multae temere inter murum ac vallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. [10] operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus. [11] quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit; senae horae in orbem operi attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem viam facerent.


  • 40 . ( , II, 69), , . , . ( )   1200  23    .
  • 41 , , -, .
  • 42  .: . 119 . I. ( maturus  , )  , . , . . ( ). .
  • 43  . , ( , XIV, 98), . 383 373 . . . (.: , VI, 21, 4; , I, 14) .
  • 44 , , , . (   .: IV, 22, 4) , , - , .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000520 1364000521 1364000522

    , .