|  |



V, . 17

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

17. (1) , , . (2) , , . , , 36. (3) , , . (4) . : , . (5) , , .

(6) 37 . , , : (7) , , . : (8) 38 ;   , , . (9) , , , .248 , .

(10) , , , , .

17. ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; [2] inventumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse; [3] unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur, et interregnum iniretur. [4] ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Valerius Q. Servilius Fidenas M. Furius Camillus. [5] nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec convenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur.

[6] quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, [7] responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent; [8] nunc iam pro se fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae gentem invisitatam, novos accolas esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. [9] sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuventutis suae voluntate ad id bellum eant non impediant. [10] eum magnum advenisse hostium numerum fama Romae erat; eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coepere.


  • 36 , - , . . (feriae Latinae) , . , . . ( ). , (  ), ( ).
  • 37.: . 66 . IV.
  • 38. . .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000518 1364000519 1364000520

    , .