|  |



V, . 18

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

18. (1) 39 , . ; , . (2) , : , , , , [396 .]. , : (3) ! , , , . (4) , . : , , , . (5) , : , , .   , . ,   . . (6) , , .

(7) . , , , . (8) , , , . (9) , , . , , . (10) , , , . (11) : .249 , . ; , , ; (12) , , .

18. haud invitis patribus P. Licinium Calvum praerogativae tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu virum, ceterum iam tum exactae aetatis; [2] omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici apparebat, L. Titinium P. Maenium Cn. Genucium L. Atilium. qui priusquam renuntiarentur iure vocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Calvus ita verba fecit: [3] omen concordiae, Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus vos his comitiis petere in insequentem annum video; [4] sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos, me iam non eundem sed umbram nomenque P. Licini relictum videtis. vires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animi obtunsus. [5] en vobis inquit iuvenem, filium tenens, effigiem atque imaginem eius quem vos antea tribunum militum ex plebe primum fecistis. hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicae do dicoque vosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis. [6] datum id petenti patri, filiusque eius P. Licinius tribunus militum consulari potestate cum iis quos supra scripsimus declaratus. [7] Titinius Genuciusque tribuni militum profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt quam consilio, praecipitavere se in insidias. [8] Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit, nec se tamen aequo loco hosti commisit. [9] plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem vertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama pervenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios. [10] aegre ibi miles retentus a fuga est cum pervasisset castra rumor ducibus exercituque caeso victorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuventutem haud procul inde abesse. [11] his tumultuosiora Romae, iam castra ad Veios oppugnari, iam partem hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant; concursumque in muros est et matronarum, quas ex domo conciverat publicus pavor, obsecrationes in templis factae, precibusque ab dis petitum, [12] ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis arcerent Veiosque eum averterent terrorem, si sacra renovata rite, si procurata prodigia essent.


  • 39   , , ( ), . III . . ., , . . ( 241 218 . . .), :   centuria praerogativa,  . . .: I, 43, 11.
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000519 1364000520 1364000521

    , .