|  |



V, . 25

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

25. (1) : ;   (2) , , , , . (3) , .

(4) : , , , , . (5) , , ,  , . (6) , , , . , ,   .

(7) , . , , , , .255 , . , . (8) , - . , , ,   . (9) . , , , 55. (10) , . , .

(11) , . ,   : (12) , , . , , . (13) , ,   56. . , .

25. haec cum foedis certaminibus agerentur nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant, [2] nulla res alia manibus temperare plebem cogebat quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. [3] ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat.

[4] Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quae damnata voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi habeat. [5] nihil de conlatione dicere, stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus. [6] enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum moventium sit decuma designetur: urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri.

[7] cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptum votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini sacram esse. ita in aestimationem urbs agerque venit. [8] pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum. cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam habitis communi decreto pollicitae tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in aerarium detulerunt. [9] grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit; honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. [10] pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut pecuniae solverentur, crateram auream fieri placuit quae donum Apollini Delphos portaretur.

[11] simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum; [12] eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter increpant; praesentium, cum se ultro iratis offerrent, verecundiam habent. [13] simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi. ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.


  • 55. : V, 50, 7.
  • 56 (. : V, 24, 7).
  • 1260010109 1260010110 1260010111 1364000526 1364000527 1364000528

    , .