|  |



V, . 24

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

24. (1) [395 .] : ( ), , , , . ,   . (2) ́ , , , . (3) , . .

(4) , .254 . , 52. (5) , , : , , ? (6) - , , , . (7) 53, . (8) , , .

(9) 54, , , , ; (10)   ? - , , , ? (11) , , ( ). , , - .

24. Veiis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium. [2] Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. [3] ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat.

[4] Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant. [5] ea largitio sperni coepta, quia spei maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? [6] urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant. [7] quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. [8] ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes communi re publica incoli a populo Romano posse.

[9] adversus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; [10] quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit? [11] postremo se relinqui a civibus in patria posse: ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Sicinium is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.


  • 52 393 . (.: , XIV, 102, 4) (.: . 158 . I). .
  • 53. : V, 49, 8 .
  • 54. ; . : . 73 . III.
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000525 1364000526 1364000527

    , .