|  |



V, . 32

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

32. (1) 72 , , , , , [391 .]. (2) ,   . (3) , , . , . (4) , , , , . , , , . (5) , .

(6) , , , , , , . , 73, . (7) , -, , - , -, - , .262 . : , , , , . (8) - 74, . 75, , , , , , (9) . , , , , . 76.

32. kalendis Quinctilibus magistratum occepere L. Lucretius Ser. Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C. Aemilius iterum. [2] ex his L. Lucretio et C. Aemilio Volsinienses provincia evenit, Sappinates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. Prius cum Volsiniensibus pugnatum est. [3] bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. fusa primo concursu acies; in fugam versa milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem venerunt. [4] eius belli fama effecit, ne se pugnae committerent Sappinates; moenibus armati se tutabantur. Romani praedas passim et ex Sappinati agro et ex Volsiniensi nullo eam vim arcente egerunt; [5] donec Volsiniensibus fessis bello ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in viginti annos indutiae datae.

[6] eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet Gallos adventare. [7] id, ut fit, propter auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens erat. neque deorum modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat, M. Furium ab urbe amovere. [8] qui die dicta ab L. Apuleio tribuno plebis propter praedam Veientanam, filio quoque adulescente per idem tempus orbatus cum accitis domum tribulibus clientibusque, quae magna pars plebis erat, percontatus animos eorum responsum tulisset se conlaturos quanti damnatus esset, [9] absolvere eum non posse, in exsilium abiit, precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratae facerent. absens quindecim milibus gravis aeris damnatur.


  • 72. . 1 .
  • 73. : V, 50, 5 . 130.
  • 74 ( , 34, 13), ) (XIV, 117, 6, ,     . , V, 23, 6). . : , XIII, 5, 1.
  • 75,  , ( ).  .: . 41 . II.
  • 76 10 500 . .
  • 1344010004 1364000321 1364000523 1364000533 1364000534 1364000535

    , .