|  |



V, . 31

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

31. (1) , . (2) , 68 [392 .]. , . (3) , , , .

(4) .261 , , . ,   69. (5)   . , . , 70. (6) .

, . , ; (7) 71. , . (8) , , . , ,   . (9) , - .

31. eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur. [2] creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello. [3] eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.

[4] bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Valerio, quod perseverantior iis caedendis in fuga fuit, triumphus, Manlio ut ovans ingrederetur urbem, decretum est. [5] eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequivit. ob quae Volsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursavere; [6] bellum inde duobus populis indictum.

C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus, quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui locum censor sufficitur. [7] consulibusque morbo implicitis placuit per interregnum renovari auspicia. [8] itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit. [9] ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut, etiam si cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistra tuum rei publicae esset.


  • 68 392 . . . ,     ( 390 . . .  . , . 47). IV, 42, 2   422 . . . ( , , . . .)
  • 69  .: . 20 . III.
  • 70 . , , 4  ( 390- ), .
  • 71 , , .
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000532 1364000533 1364000534

    , .