|  |



VI, . 11

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

11. (1) [385 .] , , , , , : (2) , , , . (3)   , , . (4) , , , , , ( - !) , , , , (5) , , , , . , , , , . (6) , , , , , , , , (7) 34, , , , . (8) , , 35, , , , ,  . (9) , -   , . - , , , . (10) . , .

11. insequenti anno A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis Capitolinis L. Papirio Cursore iterum C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave bellum foris, gravior domi seditio exorta, [2] bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis viro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino. [3] qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in magistratibus, [4] solum apud exercitus tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat, cum interim, si quis vere aestimare velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset; [5] et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit; illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit qui simul vicerint, suae victoriae neminem omnium mortalium socium esse constet. [6] his opinionibus inflato animo, ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et impotens, postquam inter patres non quantum aequum censebat excellere suas opes animadvertit, [7] primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia communicare; criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura, non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse. [8] et non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent. [9] et erat aeris alieni magna vis re damnossima etiam divitibus, aedificando, contracta. bellum itaque Volscum, grave per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum ut maior potestas quaereretur; [10] sed nova consilia Manli magis compulere senatum ad dictatorem creandum. creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium Capitolinum.


  • 34 (II, 8, 13) (II, 41, 13).
  • 35.  fides ( , )  ( ).
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000612 1364000613 1364000614

    , .