|  |



II, . 41

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

41. (1) [486 .]. ; 89. . (2) , , , .   , . : - , . (3)   .

(4) , , , , , (5) , , , , , . (6) , , .97 ? , , , ? (7) , ; . , , , ; (8) , , , , . (9) , ; , , 90.

(10) , , , . , 91 : , 92 93; - . (11) , , 94, , : 95. (12) , , [485 .].

41. Sp. Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti. cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat. [2] adiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a privatis criminabatur. id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere. [3] tum primum lex agraria promulgata est, numquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata. [4] consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus vulgatum: [5] a civibus abisse in socios; saepe deinde et Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem audiebat, pestilens collegae munus esse, agros illos servitutem iis, qui acceperint, laturos, regno viam fieri. quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum? [6] quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut eae gentes pro Coriolano ducem Cassium habeant?

popularis iam esse dissuasor [7] et intercessor legis agrariae coeperat. uterque deinde consul certatim plebi indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi civi Romano adsignentur; [8] Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. [9] id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo propter suspicionem insitam animis hominum regni, velut abundarent omnia, munera eius respuebantur. [10] quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat. sunt, qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita domi causa verberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecravisse; signum inde factum esse et inscriptum ex Cassia familia datum. [11] invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris aedem. ceterum, [12] sive illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio Q. Fabio consulibus.


  • 89 , , . , (VIII, 69, 2), (. . 76). foedus aequum  , . , .
  • 90 , , ( ,   ), , ( II . . .). , , .
  • 91. . , . . 90 . I.
  • 92 ,   , . , , , .
  • 93, , , . ( ) ( , ), . . : . 95 . III.
  • 94 . (duoviri perduellionis) (. . 87 . I).
  • 95 (Tellus) , 268 . . . (, I, 19, 2).
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000242 1364000243 1364000244

    , .