|  |



VII, . 6

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

6. (1) , , , . (2) , ; , , , , (3) , , , . -, , , , , - , . (4) , , , ; (5) , , , . , , ; (6) , , , , , .

(7) , , 23, ; , . (8) . ( , 24), , , . (9) , , , , , .328 , , . (10) , , , -, : ! , ! (11) , , ?25 : , , , ! (12) . , ,  , , .

6. eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur; [2] neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset; [3] id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent. tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset, [4] et silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse; [5] equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se in specum immisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac mulierum congestas, lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. [6] cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret; nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.

[7] post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit. [8] in exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. [9] forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur. [10] quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset; [11] potuisse patres plebi scito pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem valuisse? vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur. [12] his vocibus curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.


  • 23  .: I, 32, 6 . 104 . I.
  • 24 , .
  • 25 , , (), , .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000707 1364000708 1364000709

    , .