|  |



VII, . 13

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

13. (1) , , , , . (2) , , ,   , , . (3) , !  .  , , . (4) , , , , , . (5) , , , , - . . (6) , , , , , , , ,    , , , , , .334 , , . (7) , , , , , , ? , , . (8) , , - , , , : , ,  ? (9) , , . , , ; , , . ; (10) , , , , . , , , , , , ! (11) : , , .

13. septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior. [2] is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, [3] si licet, dictator, inquit condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me ut suam causam apud te agerem. [4] equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam nova gloria patereris. [5] etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per pavorem amiserant patriam profectae postea a Veiis virtute reciperavere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra. [6] quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster quod aegrius patimur exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse, et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. [7] quid enim aliud esse causae credamus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est. [8] sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribus, quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem succenseat? [9] milites nos esse, non servos vestros, ad bellum, non in exsilium missos; si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos. haec dicta sint patribus. [10] te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus, tum te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire. [11] orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000714 1364000715 1364000716

, .