|  |



VII, . 20

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

20. (1) , , , . , , (2) , . , , , . (3) , , , , , , , ; (4) , , , : (5) , , ? - , , , - ? , ? , !

(6) , , , - , . (7) , , , , . , , , , , , 52.

(8) , , , , , .

(9) , , . , .341 , . 53.

20. tum primum Caerites, tamquam in verbis hostium vis maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset, verus belli terror invasit, et quam non suarum virium ea dimicatio esset cernebant; [2] paenitebatque populationis et Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores; nec arma aut bellum quisquam apparare, sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris veniam. [3] legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos rogaverunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset; [4] conversique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum invocabant: [5] eane meritos crederet quisquam hostes repente sine causa factos? aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua vetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, novis corrumperent maleficiis, florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam petissent? ne appellarent consilium quae vis ac necessitas appellanda esset. [6] transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter viam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites. [7] eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas. Caere, sacrarium populi Romani, deversorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium cultisque dis darent. [8] movit populum non tam causa praesens quam vetus meritum, ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. itaque pax populo Caeriti data, indutiasque in centum annos factas in aes referri placuit. [9] in Faliscos eodem noxios crimine vis belli conversa est; sed hostes nusquam inventi. cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum; legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.


  • 52.: V, 40, 10, (V, 220), , , .
  • 53 431 . . . (. . 107 . III; 69 . IV). , .
  • 1364000306 1364000318 1364000322 1364000721 1364000722 1364000723

    , .