|  |



VII, . 37

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

37. (1) , , , , , , , , , , : , , . (2) , , , . , 91. (3) , , , . , , .

(4) , , , , . (5) , . (6) , , . , , . (7) , ; , . (8) , , , , (9) , , ; , , (10) - , - .358 , , , ; (11) , , , .

(12) , , . (13) , , , , , (14) ; , , , , , . (15) , ; (16) ,   , , ,  , , . (17) , .

37. ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas nova virtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat. [2] milites qui in praesidio simul fuerant duplici frumento in perpetuum, in praesentia bubus privis binisque tunicis donati. secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt; altera corona, eiusdem honoris index, a praesidio suo imposita est. [3] his decoratus insignibus bovem eximium Marti immolavit, centum boves militibus dono dedit qui secum in expeditione fuerant. iisdem militibus legiones libras farris et sextarios vini contulerunt; omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem omnium adsensus, gerebantur.

[4] tertia pugna ad Suessulam commissa est, quia fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus omni robore iuventutis domo accito certamine ultimo fortunam experiri statuit. [5] ab Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad Valerium consulem opem oratum veniunt. [6] confestim signa mota relictisque impedimentis castrorum cum valido praesidio raptim agitur agmen; nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit.

[7] Samnitium exercitus, velut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; deinde, postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. [8] ibi ut militem in vallo vidit missique ab omni parte exploratum quam in exiguum orbem contracta castra essent paucitatem inde hostium colligentes [9] rettulerunt, fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque vallum et in castra inrumpendum; transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum. [10] ceterum, quia multitudo sua commeatibus gravis et prius sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paveret hostis, frumentatum per agros militem duci: [11] interim quieto Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri posset frumenti secum attulisset, defutura omnia.

[12] consul palatos per agros cum vidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit. [13] quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto monitis ut, donec ipse revertisset, praeda abstinerent, [14] profectus agmine instructo, cum praemissus eques velut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit. [15] nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat; [16] tantumque fugae ac formidinis fuit ut ad quadraginta milia scutorum nequaquam tot caesis et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur. [17] tum in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.


  • 91, ,   ( ), , (.: , 208L.).
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000738 1364000739 1364000740

    , .