|  |



VII, . 40

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

40. (1) , , . (2) , , , ;   (3) , , , , , . (4) . , , , , . : , , , , , , , .361 , , . (5) , ; . (6) , : , , , ; , , ,  ,   ,   , , . (7)   , ; , ; , ; , , . (8) , , , , , , , . (9) , , , - , ? , : , , ,    ! (10) ,   ; , , . (11) , , , . (12) , , 95, , ! , ; , , ? (13) ! , , , : , . (14) , . ; , , .

(15) : , , , , , . (16) , , , , ! .362 , . (17) , ; , , , , . (18) , , ; ? (19) ,   , ?

40. ubi primum in conspectum ventum est et arma signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit. [2] nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem nec praeter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia; [3] Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus omnes caritate cives, praecipue milites, et ante alios suum exercitum, complexus. [4] is ad conloquium processit. cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum.

deos inquit immortales, milites, vestros meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque supplex poposci ut mihi de vobis concordiae partae gloriam non victoriam darent. [5] satis fuit eritque unde belli decus pariatur: hinc pax petenda est. quod deos immortales inter nuncupanda vota expoposci, eius me compotem voti vos facere potestis, [6] si meminisse voltis non vos in Samnio nec in Volscis, sed in Romano solo castra habere, si illos colles quos cernitis patriae vestrae esse, si hunc exercitum civium vestrorum, si me consulem vestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra vi cepistis. [7] ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos. [8] ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tres et viginti annos natus consul patribus quoque ferox esse non solum plebi. [9] quod meum factum dictumve consulis gravius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur; ut neque in hos meos et patriae meae milites sim mitior quam in vos horreo dicere hostes. [10] ergo vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est. [11] inducite in animum quod non induxerunt patres avique vestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Aventinum insederunt. [12] exspectate, dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe veniant! tum Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt: vos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello? [13] T. Quincti, quocumque istic loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum erit, tum tu in novissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque civi dederis quam pugnaveris contra patriam. [14] nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et ferte; quamquam vel iniquis standum est potius quam impias inter nos conseramus manus.

[15] T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus me quoque inquit, milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem. [16] non enim illa modo Volscus aut Samnis sed Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri. [17] qui pugnarent vobiscum infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit. [18] pacem etiam qui vincere possunt volunt; quid nos velle oportet? [19] quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?

1327002012 1327002013 1327002021 1364000741 1364000742 1364000800

, .