|  |



VII, . 39

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

39. (1) , , , . , , , . (2) , , -, ; , . (3) , , .

(4) , , ; , , , , , , : (5) , , , . (6) , , .

(7) , , , , , , . (8) , , , .360 . , . (9) , , , ; (10) ? , ?

(11) , , , , , , . (12) ; , , , . (13) , , , . - , .

(14) , , , : , , , , . ; (15) 94, , , , , . (16) , , , , ; (17) , , .

39. consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos. [2] quidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent; per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitterentur, magna pars ablegati. [3] quam multitudinem consul alter Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat. [4] et primo quidem ignari ludificationis minime inviti domos revisebant; postquam neque reverti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti viderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse: [5] iam quaestiones, iam indicia, iam occulta singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros. [6] haec qui in castris erant occultis sermonibus serunt, nervos coniurationis electos arte consulis cernentes.

[7] cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos quos consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis mittebat. [8] iam valida admodum numero manus erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perveniunt et sub iugo Albae Longae castra vallo cingunt. [9] perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes: [10] quem autem ab Roma posse exciri? quem patrum aut plebis esse qui aut se tanto periculo sciens offerat aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur? [11] postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus vagis quidam compertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque immemorem. [12] patriciae hic vir gentis erat, cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex volnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit. [13] nomine audito extemplo agnovere virum et, quod bene verteret, acciri iusserunt. sed parum spei erat voluntate quicquam facturum; vim adhiberi ac metum placuit. [14] itaque silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt. [15] Imperator extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent. [16] suo magis inde impetu quam consilio ducis convolsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae quae nunc Appia est perveniunt; [17] issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.


  • 94. . .
  • 1327002021 1327002022 1327002023 1364000740 1364000741 1364000742

    , .