|  |



VIII, . 4

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

4. (1) , : , , , , , , , . (2) , . , , , , , , , , , , , .367 ? (3) - , , , ,     ,  , , , ,  , ? (4) ? , ? (5) , , . (6) , , . (7) , , ; , , , (8) . , , , . (9) , , , , , - . (10) , ? , , : , . , , . (11) - , , , , : , ! (12) , , , , , .

4. cum aliud alii censerent, tum Annius: quamquam ipse ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accommodare rebus verba. [2] nam si etiam nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati possumus, quid abest quin proditis Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma? [3] sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur? [4] cur non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium, ibi et imperii pars esto. [5] est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse; sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus. [6] atqui si quando unquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest, et virtute vestra et deum benignitate vobis datum. [7] temptastis patientiam negando militem; quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt tamen hunc dolorem. [8] bellum nostro nomine cum Paelignis gessimus; qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant nihil intercesserunt. [9] Sidicinos in fidem receptos, Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare adversus Samnites, foederatos suos, audierunt nec moverunt se ab urbe. [10] unde haec illis tanta modestia, nisi a conscientia virium et nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod illi vobis taciti concedunt. [11] si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem accipiant. [12] haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt ut ageret diceretque quae e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.

1260010303 1260010304 1260010313 1364000805 1364000806 1364000807