|  |



VIII, . 5

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

5. (1) ; - (2) , . ,   , , , . (3) , , , -, , , : , .368 , , . (4) , , , , , , , . (5) : , , , ; (6) , , . , .

(7)   . , , - , - , , , . (8) , , : , , ! , ! , , ! (9) , , , ? 10  ? (10) ?11 , ?

5. ubi est Romam ventum, in Capitolio eis senatus datus est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum, ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, [2] Annius, tamquam victor armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur, [3] tempus erat, inquit, T. Manli vosque, patres conscripti, tandem iam vos nobiscum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum benignitate Latium armis virisque, Samnitibus bello victis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis adiunctis, videretis; colonias quoque vestras Latinum Romano praetulisse imperium. [4] sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit. [5] consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri; [6] et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes vocemur.

[7] forte ita accidit ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret, et quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum. [8] et conversus ad simulacrum Iovis, audi, Iuppiter, haec scelera inquit; audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus atque ipse oppressus visurus es! [9] haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit? [10] non venit in mentem pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium veterum vestrarum et beneficiorum nostrorum erga vos obliti estis?


  • 10.: I, 24 ( ) 53 ( ).
  • 11.: II, 19, 3; 20, 13.
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364000806 1364000807 1364000808