|  |



VIII, . 3

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

3. (1) , , , , , .366 . (2) , . . (3) ,   , ,  , . (4) , , , . (5) , . .

(6) , 8 , , , . (7) , 9, .

(8) , - , , , , , .

(9) [340 .] , ,  ; , ( ), . . (10) , ; , , , , , .

3. quod responsum sicut dubios Samnites quidnam facturum Romanum censerent dimisit, ita Campanos metu abalienavit, Latinos velut nihil iam non concedentibus Romanis ferociores fecit. [2] itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat. [3] sed quamquam omnia de industria celabantur priusquam moverentur Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant tamen per quosdam privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt; [4] iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit, ab eis quorum imminutum imperium esset comitia haberi. itaque interregnum initum. [5] duo interreges fuere, M. Valerius ac M. Fabius; is creavit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem.

[6] eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos pervenisset. [7] eadem aetas rerum magni Alexandri est, quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis, iuvenem fortuna morbo exstinxit.

[8] ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini haud dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent quae vellent. [9] praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Velitrasque et ipsas colonias Romanas Volsci etiam exciti ad arma erant; eos nominatim evocari placuit. [10] haud cuiquam dubium erat super qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur evocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat referunt.


  • 8 .
  • 9, , .
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364000804 1364000805 1364000806