|  |



VIII, . 6

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

6. (1) , , , , ,   , , . (2) , , , , . (3) , , , , , ,  , , .

(4) , , , .369 , : (5) ! . , ! , ! , ! (6) , -, , ! , .

(7) , , , , .

(8) , , , ; , , .

(9) , , : , , , , (10) 12 ; , , . (11) , , .

(12) 13 , , , , ; (13) , , . (14) , . (15) , , , , : , , , 14. (16) , - - , .

6. cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae adversus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina Iovis Romani auditam. [2] certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur. [3] exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et vera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt. [4] Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit: [5] bene habet; di pium movere bellum. est caeleste numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominumque hac sede sacravimus. [6] quid cessatis, Quirites, vosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem videtis. [7] adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.

[8] consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique convenerant, castra locant. [9] ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, [10] dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Deis Manibus Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore. [11] hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit averruncandae deum irae victimas caedi; simul ut, si extis eadem quae in somnio visa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret. [12] ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, [13] comparant inter se ut ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque. [14] agitatum etiam in consilio est ut, si quando unquam severo ullum imperio bellum administratum esset, tunc utique disciplina militaris ad priscos redigeretur mores. [15] curam acuebat quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus, congruentes; milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem in praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant. [16] per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consules, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.


  • 12 , ( ),  , .
  • 13.: . 102  . I.
  • 14.: . 34  . II.
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364000807 1364000808 1364000809