|  |



VIII, . 15

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

15. (1) [337 .], , .380 , , , .

(2) , 47, ; . (3) ,   ,  , (4) , , 48, .

(5) , - , . , . (6) : , , , , .

(7) , , ; (8) , 49, , ; , 50.

(9) , , , , , .

15. C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum. [2] Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil deinde moverant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit. [3] sed priusquam consules ab urbe iusserat enim senatus defendi Auruncos exercitum educerent, [4] fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam. [5] ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit. [6] religio inde iniecta de dictatore, et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.

[7] eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, [8] cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam dextra viam stratam defossa Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen factum.

[9] eodem anno Q. Publilius Philo praetor primum de plebe adversante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se habiturum, est factus, senatu, cum in summis imperiis id non obtinuisset, minus in praetura tendente.


  • 47 340 . . .
  • 48 ().
  • 49 .
  • 50 .: . , 10; . , IV, 11, 410.
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364000816 1364000817 1364000818