|  |



VIII, . 16

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

16. (1) [336 .], , ,   , (2) , . , , , , . (3) -, , , , - . (4) ,   , (5) , , .

.381 (6) , , , , , , . (7) , , , ; (8) , , , . , . . (9) : , , , , (10) , , . , , . , , . (11) , 51, , . (12)   , . , , . (13) , , , , 52; (14) , : , .

16. insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis. [2] ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat, unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. [3] nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi moverant bellum aut moventibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant. [4] itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Valerium Corvum consulem quartum facerent; [5] collega additus Corvo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra sortem Corvi ea provincia esset. [6] exercitu victore a superioribus consulibus accepto, ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria pavidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus. [7] et militum quidem is erat ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent; [8] Corvus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum voluit. itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit. [9] namque M. Fabius, captivus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, manibus se demisisset, [10] perpulit imperatorem ut vino epulisque sopitos hostes adgrederetur; nec maiore certamine capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi erant. praeda capta ingens est, praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones. [11] Consul ex senatus consulto triumphavit, et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum. [12] dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati sunt T. Veturius Sp. Postumius. [13] ei, etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praevenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt; [14] factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres viros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.


  • 51 (.: VII, 27, 8; 38, 3).
  • 52. : , I, 14, 3. (334 . .) ( , 338 . . .  . : . 14, 10) .
  • 1260010316 1260010317 1260010319 1364000817 1364000818 1364000819