|  |



VIII, . 17

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

17. (1) , , , . (2) , , , , , (3) ,   . (4) , , , , - 53, [332 .]. (5) , , .382 () .

(6) , , ,   . (7) , , , , . (8)   - , .

(9) , 54, , , . (10) , , , , .

(11) . , 55; . (12) , . .

17. novi deinde consules a veteribus exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem pervenerunt. [2] ibi quia ingenti exercitu comparato Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe videbantur et Samnium fama erat conciri ad bellum, [3] dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus, magister equitum M. Antonius. [4] religio deinde incessit vitio eos creatos, magistratuque se abdicaverunt; et quia pestilentia insecuta est, velut omnibus eo vitio contactis auspiciis, res ad interregnum rediit.

[5] ab interregno inito per quintum demum interregem, M. Valerium Corvum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn. Domitius. [6] tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu valuit ut dictatorem dici placeret. dictus M. Papirius Crassus et magister equitum P. Valerius Publicola. [7] a quibus cum dilectus intentius quam adversus finitima bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse. [8] Samnium quoque iam alterum annum turbari novis consiliis suspectum erat; eo ex agro Sidicino exercitus Romanus non deductus. [9] ceterum Samnites bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit; qui duo populi adversus regem escensionem a Paesto facientem signis conlatis pugnaverunt. [10] eo certamine superior Alexander, incertum qua fide culturus, si perinde cetera processissent, pacem cum Romanis fecit.

[11] eodem anno census actus novique cives censi. tribus propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt Q. Publilius Philo Sp. Postumius. [12] Romani facti Acerrani lege ab L. Papirio praetore lata, qua civitas sine suffragio data. haec eo anno domi militiaeque gesta.


  • 53. . .
  • 54. . . ()  .
  • 55 , , , (VI, 2, 8),   , . , 29.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364000818 1364000819 1364000820