|  |



VIII, . 14

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

14. (1) , , , , , . (2) . 40 , 41 , . (3) , , . (4) 42, . (5) 43, , : , ; (6) , , . (7) , . (8) , ; , , . (9) , , , , ,   44. (10) 45, . ( )  , , , . (11) , . (12) , , 46.

14. Principes senatus relationem consulis de summa rerum laudare, sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, si, ut pro merito cuiusque statueretur, de singulis nominatim referrent populis. [2] relatum igitur de singulis decretumque. Lanuvinis civitas data sacraque sua reddita, cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis Lanuvinis municipibus cum populo Romano esset. [3] Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure quo Lanuvini in civitatem accepti. [4] Tusculanis servata civitas quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum. [5] in Veliternos, veteres cives Romanos, quod totiens rebellassent, graviter saevitum: et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare, [6] ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad mille pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset extra vincula captum haberet. [7] in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem antiquae frequentiae Velitrae receperunt. [8] et Antium nova colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni vellent; naves inde longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et civitas data. [9] Tiburtes Praenestinique agro multati, neque ob recens tantum rebellionis commune cum aliis Latinis crimen, sed quod taedio imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam consociassent. [10] ceteris Latinis populis conubia commerciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data. [11] Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit. [12] naves Antiatium partim in navalia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.


  • 40, , . . .
  • 41 . . (.: . 75  . I), . - , . .: , IV, 8, 214: , / : /  / ( !) / , , / . / , , / . / , / . , , / : ! (. . ). ( , XI, 16).
  • 42.: VI, 26, 8.
  • 43.: VI, 12, 6; 17, 7.
  • 44 361 360 . . ., , , 358 . (.: VII, 12, 8).
  • 45 .
  • 46 , , (.: . 114  . II).
  • 1260010315 1260010316 1260010317 1364000815 1364000816 1364000817