|  |



IX, . 5

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

5. (1) , , , , 16 . (2) , 17, , 18. (3) , , , , , 19. (4) , , , , . (5) , ; , 20. (6) , , , .

: , , , , . (7) - , , , ! (8) , , - , , , , . , , .411 , (9) , , ,   , , . (10) , , , , , , .

(11) , , . (12) , ; (13) 21. , , , (14) , , , , , , .

5. Consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni. [2] Itaque non, ut volgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est. [3] Quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur? [4] Spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fetialium non exstarent; [5] et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur. [6] Tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo.

Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri: [7] illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foveam missos. [8] Alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter, [9] inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent: [10] se solos sine volnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam vires, nequiquam animos datos.

[11] Haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis. [12] Iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. [13] Tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta: id tantam inter ipsos, qui paulo ante eos exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, [14] ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.


  • 16.: . I, 24, 49; . 85  . I.
  • 17.: . 121  . VI.
  • 18 , (foedus) (sponsio), ( ) .
  • 19.: I, 24, 8. .: . , II, 91 ( ): , , .
  • 20 - , , , (XVII, 2, 21), , .
  • 21. paludamentum  , (.: . , XIX, 24).
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364000906 1364000907 1364000908