|  |



IX, . 11

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

11. (1) : , . (2) , , . ? , , !   ! (3) ? . ! , , , , (4) , , , , , , , . , ! (5) , , ,   . (6) , , , , ?   38, (7)   39, , , .417 . - 40. (8) ? ? ! , , . (9) , , , ,    , , ?!

(10) , . , - , , ! (11) , , -. , , , , , , . (12) ? (13) , , . , , .

- , , , .

11. Tum Pontius Nec ego istam deditionem accipiam inquit, nec Samnites ratam habebunt. [2] Quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur. [3] Sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? Populum Romanum appello; quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt. [4] Nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est ventum habeant: tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. [5] Ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. [6] Nunquamne causa defiet cur victi pacto non stetis? Obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt; [7] pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: eam pacem inritam facitis. Et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis. [8] Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? Pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. [9] Ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas, tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis?

[10] Ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant. [11] Gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum genu perculit. Ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et a Samnite legatum Romanum violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum. [12] Haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere! [13] I, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus ubi visum fuerit abeant. Et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt.


  • 38 . .: II, 13, 611.
  • 39.: V, 4849.
  • 40 , , .
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364000912 1364000913 1364000914