|  |



IX, . 10

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

10. (1) - , , , , : (2) . 34, . (3) , , .416 35 . (4) , , , , . , ! (5) : ?

(6) , . , . (7) , , . , : - , ! (8) , , , , : (9) , , , 36. (10) ,   37, , , , .

10. Movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. [2] Magistratu inde se extemplo abdicaverunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi. Hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est. [3] Postumius in ore erat; eum laudibus ad caelum ferebant, devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant: [4] emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare. [5] Arma cuncti spectant et bellum: en unquam futurum ut congredi armatis cum Samnite liceat?

[6] In civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium voluntariorum fuit. Rescriptae ex eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus. [7] Praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri. Cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret, Quin tu inquit adduces lorum, ut iusta fiat deditio! [8] Tum ubi in coetum Samnitium et ad tribunal ventum Ponti est, A. Cornelius Arvina fetialis ita verba fecit: [9] Quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo. [10] Haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum: eo iustius bellum gesturos.


  • 34 ( , 7) (XVII, 21, 36). , , .
  • 35.: VIII, 9, 4 .
  • 36.: I, 24, 4 .
  • 37, , , , .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364000911 1364000912 1364000913