|  |



IX, . 12

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

12. (1) , , , , . (2) , , , , , , , . (3) , , , , ,   , (4) , .

(5) , , ,   , ,   , . (6) , . , 41, 42. (7) . , .418 , . , . (8) , , , : , , 43.

(9) : , , , . (10) : , , , . (11) . .

12. Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse; [2] et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere. [3] Adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, [4] et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum.

[5] Inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium fuisse et Satricanos cum iis satis constat nocte occupata est. Timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; [6] lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen Fregellani sustinuerunt. [7] Fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset. Ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta. [8] Pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt.

[9] Consules inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones. [10] Distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. [11] Optimum visum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.


  • 41. . , , . .: . , III, 94.
  • 42.: . , 34, , . .
  • 43 (.: IX, 28).
  • 1327008035 1345970035 1260010218 1364000913 1364000914 1364000915