|  |



IX, . 19

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

19. (1) . , . (2) , 70 . (3) , ( ), . (4) , , , , , , , , .426   , ,  , . (5) , , . , , , . (6) , , , , , , . (7) 71; , , , , . (8) , , , . (9) , , , ? , . , , ? (10) , , , , , . (11) , , , , , , 72.

(12) , , 73, , , . (13) , , 74, ,   . (14) , - 75, 76 77 , , , .

(15) !78 ? ,   , ? (16) , , , , . (17) .427 , , 79.

19. Restat ut copiae copiis comparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum. Censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. [2] Itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; [3] quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum. [4] Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus aut socios validos Romanis aut fractos bello invenisset hostes. [5] Ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret.

[6] Adde, quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. [7] Arma clipei essent illis sarisaeque: Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta vehementius ictu missuque telum. [8] Statarius uterque miles, ordines servans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti. [9] Iam in opere quis par Romano miles, quis ad tolerandum laborem melior? Uno proelio victus Alexander bello victus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? [10] Ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, [11] quod Epiri regem Alexandrum mortifero volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem.

[12] Equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum; [13] et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset. [14] Non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. [15] Absit invidia verbo et civilia bella sileant: nunquam a pedite, nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laboravimus; [16] equitem sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest. [17] Mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpetuus huius qua vivimus pacis amor et civilis cura concordiae.


  • 70 45 .
  • 71  12 (56 ) (.: , XVIII, 12).
  • 72 (VIII, 1, 37 ) (XVII, 21, 23).
  • 73 264 241 . . .
  • 74 (III, 22) , (509 . . .), . , (VII, 27, 2) , 348 . . . (XVI, 69, 1) .
  • 75 192188 . . . III.   , ( XXXVI XXXVII .).
  • 76 (200197 .) V .
  • 77  V. ( ) (171167 . . .) (168 .). . . XLIIIXLV.
  • 78 , 53   36 . . .
  • 79 , . .: , I, 10, 45:
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364000920 1364000921 1364000922