|  |



IX, . 20

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

20. (1) . (2) [318317 .] . 80, , , , . (3) . (4) , , . (5) , , , , . (6)   81.

(7) , 82 , . (8) , , , . (9) ( ) ; . (10) , , , , 83. , .

20. M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Venox consules facti. [2] Eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces. [3] Itaque de foedere negatum; indutiae biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. [4] Et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem venerunt. [5] Eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent; [6] et duae Romae additae tribus, Ufentina ac Falerna.

[7] Inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. [8] Id audacter spondendo impetravere, ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere sed ut in dicione populi Romani essent. [9] Apulia perdomita nam Forento quoque, valido oppido, Iunius potitus erat in Lucanos perrectum; inde repentino adventu Aemili consulis Nerulum vi captum. [10] Et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios volgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura etiam Romana late pollebant.


  • 80, (, IX, 754): Sternit humi moriens ( ). : Humi strati movissent.
  • 81 , 31. ( ) (.: , 212213L.),   (.: VIII, 11, 13).
  • 82 , Teates,  4  Teanenses. , .
  • 83 ( ) () .
  • 1260010234 1260010302 1260010303 1364000921 1364000922 1364000923