|  |



VIII, . 11

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

11. (1) , , , , .

(2) , , . (3) : , , , . (4) , , , , , , : !

(5) , , , . , , (6) , , , : (7)   - , - ; , , , ; (8) , , , , , (9) , , , , .

(10) , , , . (11) -     . , .376 . , (12) , , - , , .

(13) . , , . (14) , , , . (15) , . , 32. (16) , 33.     34.

11. haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.

[2] Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, exspectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio. [3] Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum; [4] et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam.

[5] qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit. [6] ibi in conciliis Numisius imperator eorum adfirmabat communem vere Martem belli utramque aciem pari caede prostravisse victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere; [7] funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam, triarios postremo rem restituisse; [8] Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel Latium propius esse vel Volscos quam Romam; [9] itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum. [10] fallacibus litteris circa Latium nomenque Volscum missis, quia qui non interfuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus convenit.

huic agmini Torquatus consul ad Trifanum inter Sinuessam Minturnasque is locus est occurrit. priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis pugnatum debellatumque est; [12] adeo enim accisae res sunt ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur. [13] Latium Capuaque agro multati. Latinus ager Privernati addito agro et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Volturnum flumen plebi Romanae dividitur. [14] bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati complerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis. [15] extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant. cum Laurentibus renovari foedus iussum, renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum. [16] equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis fuere autem mille et sexcenti denarios nummos quadringenos quinquagenos.


  • 32 .: . 36  . V.
  • 33, , . , . ( ) , (.: . 52 96  . II).
  • 34 , , .   (   268 . . .), ( )  10 , 16 .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364000812 1364000813 1364000814