|  |



IX, . 29

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

29. (1) , , [312 .]. (2) , , . (3) , , , ,   ,     . (4) , , . , , , , . (5) : , . .

, , (6) 96 97; (7) , , , , 98. (8) , , .436 . (9) , 99 , , . (10) , , . , , , , . (11)   , .

29. Profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est. [2] Nec erat ea tempestate gens alia cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum. [3] Itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui graviter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Sulpicium Longum, is magistrum equitum C. Iunium Bubulcum dixit. [4] Is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. [5] Eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere: neutri finibus egressi.

Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; [6] memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod viam munivit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit, [7] quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat; [8] Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit. [9] Eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. [10] Traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; [11] nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.


  • 96 , (via Appia), , , , .
  • 97 ( , 5):   (.: . 46  . IV.)  ( 18 .  .), 11130 , 60 .
  • 98 : , , 18 , , ( , 5).
  • 99 . .: I, 7, 315, . 37  . I.
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364000930 1364000931 1364000932