|  |



IX, . 30

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

30. (1) , [311 .]  , , , ,  , : , ; (2) , , , .

(3) , : -, , , , , . ; (4) -, , , . .

(5) , , , , . , , . (6) , , . (7) , , , , . (8) , , , (9) .437 . , , , . (10) , , , , , , , , 100. .

30. Itaque consules qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, [2] qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. [3] Et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius; [4] alterum, ut duumviros navales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis.

[5] Eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere. Tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret. [6] Eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur. [7] Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. [8] Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est, oneratos sopiunt [9] atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant. Nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. [10] Tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent. Haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.


  • 100. : . . VI, 657710; . , 55 (Moralia 277 E).
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364000931 1364000932 1364000933