|  |



IX, . 33

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

33. (1) , [310 .] , , . (2) , .

(3) 103, , , . (4) , , , , , , . (5) , , , , , , .

(6) 104   , , , : (7) -, , , , ? (8) , - , , , (9) , , , , .

33. Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est. [2] Ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit.

[3] Permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia cui velut fato lis cum tribunis ac plebe erat certamen oritur. [4] Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit. [5] P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in volgus quam optimo cuique gratiorem. [6] Is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, [7] Dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses. [8] Negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam; [9] nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam qui post eam legem latam creati censores essent teneri ea lege potuisse.


  • 103 (.: VIII, 23, 1417) 326 . . .
  • 104 434 . . . .: IV, 24, 5.
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364000934 1364000935 1364000936