|  |



IX, . 32

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

32. (1) , , , , , . (2) , , , . , , . (3) , , , . (4) , , , . (5) . , . - , , , (6) , . , , ; . (7) 102: ,   . (8) , ,   , , .439 . (9) , , .   , , . (10) : , . (11) , , ; (12) , , .

32. Dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. [2] Eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. Advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere. [3] Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt. Postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt. [4] Quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat. Dicto paretur. [5] Consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et haud procul hoste instruxit aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes, ut ab adversariis clamor et pugna inciperet; [6] et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est. Inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur. Nec segnius a Romanis pugna initur. [7] Concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat; [8] anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, [9] Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. Nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, [10] ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est; nocte utroque in castra reditum.

[11] Nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, [12] et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.


  • 102   . - , concurrunt. .: . , X, 691: .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364000933 1364000934 1364000935