|  |



IX, . 35

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8

35. (1) , , , , , . (2) , , ,     .

(3) , , , , , . (4) , , , , . (5) , , , , (6) , , , , , , , 116. (7) , , . , . (8) , , , , , . .

35. Dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; [2] quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit paululum in clivos agmen aspreta erant strata saxis inde signa in hostem obvertit. [3] Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis missilibus, quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem; [4] Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. [5] Igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non volneraverant turbarent neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent [6] stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt. [7] Eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt. Sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; [8] inde inermi paene agmine ac vexato volneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. Tum de persequendo hoste agitari coeptum.

1327002023 1327002024 1327002028 1364000936 1364000937 1364000938