|  |



IX, . 38

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

38. (1) , , 125,   . (2) , , , , , 126. , , , , , , . (3) , , ; , , , ; .

(4) , ; ; (5) , , , , , . (6) , , . (7) , , , . (8) . , , , , , , 127     .

(9) , , , . , , . (10) , , , .446 . , , ; (11) , , (12) , , , . (13) , , , , . (14) , , , 128. , , , , .

(15) ; , 129, , ,   , 130. (16) , -   131.

38. Dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutulus Allifas de Samnitibus vi cepit. Multa alia castella vicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem venere.

[2] Per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes. [3] Palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine incauto haud procul navibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi trepida multitudo ad naves compulsa est.

[4] Profectio Q. Fabi trans Ciminiam silvam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri, cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant: [5] eadem temeritate avidam ulteriorum semper gentem in saltus invios deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse. [6] Iam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset. [7] Itaque armis virisque ad opprimendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat. [8] Obvius iis consul fuit. Dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus.

[9] Ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit dictatoremque dici placebat; nec quin Cursor Papirius diceretur in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat. [10] Sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse nec vivere Marcium consulem satis fidebant. Alter consul Fabius infestus privatim Papirio erat; [11] quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, [12] qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate moverent ut memoriam simultatium patriae remitteret. [13] Profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit; [14] nocte deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit. Cui cum ob animum egregie victum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo.

[15] Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium. [16] Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam curiam facit.


  • 125 (VIII, 25, 4) , , .
  • 126 (XIX, 65, 7) , , , .
  • 127.: . 51  . II.
  • 128.: VIII, 23, 15 . 69  . VIII.
  • 129 ( ) . (. . 11  . II), : , .
  • 130 .
  • 131477 . (.: II, 50, 511; .: VI, 1, 11; . , II, 195 .).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364000939 1364000940 1364000941