|  |



IX, . 36

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

36. (1) , 117, , , . , , , , , . (2) ,   ,   , ,  . (3) , 118, .443 . , , , ,   , (4) , , - , . , , . (5) , , , , . (6) , - . , , , , , . (7) , . , , , 119 , ; (8) , , , , , .

(9) , 120 , , (10) , ; , , , . (11) , , . (12) , 121 , ; , , , . (13) , .

(14) - 122, . , , , .

36. Silva erat Ciminia magis tum invia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. Eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat. [2] Tum ex iis qui aderant, consulis frater M. Fabius Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, tradunt speculatum se iturum professus brevique omnia certa allaturum. [3] Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. Habeo auctores volgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; [4] sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit. Servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; [5] nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. [6] Iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati. Sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. [7] Usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur. Ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque [8] atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram.

[9] Haec cum relata consuli essent, impedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis [10] ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium, quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. [11] Postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat; inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit. [12] Ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint. [13] Caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit. [14] Eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis ne saltum Ciminium transiret. Laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.


  • 117 , , 55 53 .   38 . . .
  • 118 .: . 57  . II.
  • 119. . , - , , .
  • 120. . .
  • 121  ( ).
  • 122 , , , . , , .
  • 1364000450 1364000504 1364000707 1364000937 1364000938 1364000939