|  |



IX, . 34

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

34. (1) , , : , , ,   .440 , , , , , , (2) , , , , , 105. (3) , , 106; , (4) - , . (5) 107 108. , ! (6) , , ; , , , -, ? , ? (7) ! , , 109; , . (8) , , , ? ? , ? (9) , ,   , , , 110 , , . (10) , , , , , , , . (11) ? ? , ,  ,   ! (12) - ?111 , ! , -, ? ?112 (13) , , , , , - ! (14) .441 ? , 113, , , , , , , . (15) , , , ! , ! (16) , ? , . ,  ,  . ! (17) , - , ? (18) , , , , , , , ?!114 (19) , , ? , . (20) 115 , , , , . (21) , ! , , : . (22) , , , , ! , . (23) , , , , ; (24) . , , (25) , : , ,  , , !

.442 (26) . , , , , .

34. Haec sine ullius adsensu cavillante Appio En inquit, Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, [2] nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. [3] Haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis compulsi extorres patria Sacrum montem cepistis; haec adversus quam tribunicium auxilium vobis comparastis; [4] haec propter quam duo exercitus Aventinum insedistis; haec quae fenebres leges, haec quae agrarias semper impugnavit. [5] Haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. Hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati. Itane tandem, Appi Claudi? [6] Cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? Nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? [7] Immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus, et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

[8] An hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? [9] An populum teneri, te unum exlegem esse? Tenuit Aemilia lex violentos illos censores C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt; [10] tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum. [11] An hunc non ut qui optimo iure censor creatus esset populus creavit? Tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare valeat? [12] Quem tu regem sacrificiorum crees? Amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. Quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? Quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? [13] Quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu! [14] Quid ego antiqua repetam? Nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones severius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit. [15] Nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne excedas finitum tempus. [16] Satis est aut diem aut mensem censurae adicere? Triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram et solus geram. Hoc quidem iam regno simile est.

[17] An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? [18] Paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, [19] gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus. [20] Urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit. [21] Et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi! Nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt. [22] Te nec quod dies exiit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis.

[23] Ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem; [24] sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo, [25] nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.

[26] Haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci iussit. Approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.


  • 105. III, 33 .
  • 106. II, 32, 2; III, 50, 13; 51, 10. .
  • 107. IV, 4, 5 .
  • 108. . 95  . VI.
  • 109. IV, 8, 27.
  • 110. IV, 24, 78.
  • 111. II, 2, 12.
  • 112. . 18  . VII.
  • 113 , (= 314 . . .  .: IX, 26, 7 ). , , , (320 ., ).
  • 114 . .: IX, 29, 911.
  • 115 390 . . .
  • 1364000838 1364000840 1260010315 1364000935 1364000936 1364000937