|  |



X, . 32

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

32. (1) [294 .]. (2) , , , ,   ,   . (3) , , , . (4) , , ,   .

(5) , , , ,  . ! , . (6) , , , . (7) , , , 108, , , . (8) , , . , 109 . (9) 110 . .

32. Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt. [2] Samnium ambobus decreta provincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat. [3] Postumium valetudo adversa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes ita enim placuerat patribus nondum egressos opprimeret. [4] Velut ex composito ibi obvium habuere hostem ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent. [5] Cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet ausi Samnites sunt tantum desperatio ultima temeritatis facit castra Romana oppugnare; et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino vanum fuit. [6] Nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu modo extra vallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu. [7] Hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt. [8] Improviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit. Ab tergo castrorum decumana porta impetus factus; [9] itaque captum quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. Conclamatum inde ad arma.


  • 108 (.: . , I, 441447).
  • 109 () (decima) .
  • 110  , ( ) .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364001033 1364001034 1364001035