|  |



I

. . . . , , 1979.
. . .
. . .

: P. Vergilii Maronis, Opera edidit Albertus Forbiger. Partes IIII, Lipsiae, 18731875. : P. Vergilius Maro, Opera omnia, vol. IIII, recensuit O. Ribbeck, Lipsiae, 18591868; Oeuvres de Virgile, texte établi et commenté par Benoist, Paris, 1918; Vergils Gedichte erklärt von Th. Ladewig, Berlin, zwölfte Auflage, 19021907.

. .: Virgil. T. I. Eclogues. Georgics. Aeneid IVI // Loeb Classical Library, 1938 (2- . . 1916).


, .
,
, ,
, ,
,
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vites
conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
5 . ,
, ,
!

!
hinc canere incipiam. vos, o clarissima mundi
lumina, labentem caelo quae ducitis annum,
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
10 , , !
, !
. ,
,
! , ,
et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
(ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae!)
munera vestra cano. tuque o, cui prima frementem
fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
15 !
, ,
, , , ́,
, ! ,
! , ,
ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
inventrix, uncique puer monstrator aratri,
20 , , !
, ! , !
, , ,
, !
, ,  ,
et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum;
dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
quique novas alitis non ullo semine fruges,
quique satis largum caelo demittitis imbrem;
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
25 ́ , ,
, ,
, ,
, ?
,
concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar,
terrarumque velis curam et te maximus orbis
auctorem frugum tempestatumque potentem
accipiat, cingens materna tempora myrto,
an deus immensi venias maris ac tua nautae
30 , ,
,

?
,
numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,
teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
anne novum tardis sidus te mensibus addas,
qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
panditur (ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
35 .
( ,
,
,
),
Scorpios et caeli iusta plus parte reliquit):
quidquid eris (nam te nec sperant Tartara regem
nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
quamvis Elysios miretur Graecia campos
nec repetita sequi curet Proserpina matrem),
40 ,
, , ,
, .
,
,
da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,
ignarosque viae mecum miseratus agrestis
ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.
Vere novo, gelidus canis cum montibus umor
liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
45 , ,
, , .
,
́ ́ .
, !
depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro
ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
illa seges demum votis respondet avari
agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
illius immensae ruperunt horrea messes.
50 , ́ ,
,
;
:
, .
at prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
ventos et varium caeli praediscere morem
cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,
et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
55 , , ,
. ,
,   ,   ,
  ,
  ,   ?
arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt
gramina. nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
60
,

  ! !
, ,
continuo has leges aeternaque foedera certis
imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
unde homines nati, durum genus. ergo age, terrae
pingue solum primis extemplo a mensibus anni
65 ,
, .
,
,
  ,
fortes invertant tauri, glaebasque iacentis
pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
70   .
, ,
, .
, ,
, , ,
hic, sterilem exiguus ne deserat umor harenam.
Alternis idem tonsas cessare novalis
et segnem patiere situ durescere campum;
aut ibi flava seres mutato sidere farra,
unde prius laetum siliqua quassante legumen
75 , ,
, , .
, ,
, .
,
aut tenuis fetus viciae tristisque lupini
sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
80
.
, , .
, , .
,
ne saturare fimo pingui pudeat sola neve
effetos cinerem immundum iactare per agros.
sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva,
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
saepe etiam steriles incendere profuit agros
85 .
́
,
, , ,
atque levem stipulam crepitantibus urere flammis;
sive inde occultas vires et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium atque exsudat inutilis umor,
seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
90 , ,
, , ,
,
, .
, ,
spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,
seu durat magis et venas adstringit hiantis,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis
acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis
95 , .
,
, , ,
,
, , .
vimineasque trahit crates, iuvat arva, neque illum
flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
100 , ,
! , ;
.
, ́ !
, , ,
Umida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae: hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.
quid dicam, iacto qui semine comminus arva
105 , ,
;
, ,
-
?  , , ,
insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae,
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio clivosi tramitis undam
elicit? illa cadens raucum per levia murmur
110 , .
, , ,
, ,
? ,
saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva.
quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata? quique paludis
collectum umorem bibula deducit harena?
115 ,
, ,
, , , .
,
, ,
praesertim incertis si mensibus amnis abundans
exit et obducto late tenet omnia limo,
unde cavae tepido sudant umore lacunae.
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores
versando terram experti, nihil improbus anser
120 ,
. . ,
,
, ,
, .
Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris
officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi
haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
movit agros, curis acuens mortalia corda,
nec torpere gravi passus sua regna veterno.
125 .

. .
, , .
, , ,
ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
ille malum virus serpentibus addidit atris,
130   ,
, ,
, ,
,
-, ,
praedarique lupos iussit pontumque moveri,
mellaque decussit foliis, ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artis
paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam,
135 .
,
,
.
et silicis venis abstrusum excuderet ignem.
tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
tum laqueis captare feras et fallere visco
140 , .

, ;
, , 
.
inventum et magnos canibus circumdare saltus;
atque alius latum funda iam verberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina;
tum ferri rigor atque argutae lammina serrae
(nam primi cuneis scindebant fissile lignum),
145 ;
, .

,
.
tum variae venere artes. labor omnia vicit
improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
150 :
, ,
, .
, ,
.
mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
esset robigo segnisque horreret in arvis
carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae,
155 ,
, ,
, ,
, , ,
, .
quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris
et sonitu terrebis aves et ruris opaci
falce premes umbram votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervum
concussaque famem in silvis solabere quercu.
160 , ,
, , .
  ,
,
, ;
Dicendum et quae sint duris agrestibus arma,
quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
vomis et inflexi primum grave robur aratri,
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
165
, , 
,
.
,



Δ
virgea praeterea Celei vilisque supellex,
arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
omnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
continuo in silvis magna vi flexa domatur
170 , .
,
́,   .
,
, .
in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,
175 .
,
.
,
et suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum praecepta referre,
ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
area cum primis ingenti aequanda cylindro
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
180 , .
: -
,
.
:
ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,
tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
185 :
, , .
,
.
, , 
monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum
curculio atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, cum se nux plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis:
si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
190 , .
,
.
: - ,
,
magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
semina vidi equidem multos medicare serentis
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
195 - ,
.
, , ,
,
.
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis
200
,
, ,
.
, , ,
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
205 , ,
, ,
, .

,
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas
et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
210 , ,
.
,
,
.
exercete, viri, tauros, serite hordea campis
usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
nec non et lini segetem et Cereale papaver
tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
215 ; , ,
. , ,

, .
vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
accipiunt sulci et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus et adverso cedens Canis occidit astro.
at si triticeam in messem robustaque farra
220 , ,
,
, ,
, ,
.
exercebis humum solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem credere terrae.
225 ,
.

,
:
multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
exspectata seges vanis elusit aristis.
si vero viciamque seres vilemque phaselum,
nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes;
230 , .
, ,
, .
;
, .
incipe et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
per duodena regit mundi sol aureus astra.
quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco
semper sole rubens et torrida semper ab igni;
235 ́
, , .
, ,
,  ,
.
quam circum extremae dextra laevaque trahuntur
caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;
has inter mediamque duae mortalibus aegris
munere concessae divum, et via secta per ambas,
obliquus qua se signorum verteret ordo.
240 , ,
.
,
.
, ,
mundus ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces
consurgit, premitur Libyae devexus in Austros.
hic vertex nobis semper sublimis; at illum
sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
maxumus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
245 ,
, .
,  ,  ,
.
,
circum perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes aequore tingui.
illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
semper et obtenta densantur nocte tenebrae;
aut redit a nobis Aurora diemque reducit,
250 , , ,
, , .

, ́, ,
,
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
illic sera rubens accendit lumina Vesper.
hinc tempestates dubio praediscere caelo
possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
et quando infidum remis impellere marmor
255 ,
.
, ,
, , .
,
conveniat, quando armatas deducere classis,
aut tempestivam silvis evertere pinum.
nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
temporibusque parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
260 , ,
:
; ,
,
, ,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur: durum procudit arator
vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,
aut pecori signum aut numeros impressit acervis.
exacuunt alii vallos furcasque bicornis
265 .
,
.
-
.
atque Amerina parant lentae retinacula viti.
nunc facilis rubea texatur fiscina virga,
nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
quippe etiam festis quaedam exercere diebus
fas et iura sinunt: rivos deducere nulla
270 , ,
, ,
.
- ,
,
religio vetuit, segeti praetendere saepem,
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
saepe oleo tardi costas agitator aselli
vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
275 .
,
.   :
;
, ,




Δ
incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna
felicis operum. quintam fuge: pallidus Orcus
Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando
Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea
280 .
,
. -!
.
,
et coniuratos caelum rescindere fratres.
ter sunt conati imponere Pelio Ossam
scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;
ter pater exstructos disiecit fulmine montis.
septima post decimam felix et ponere vitem
285 ,
. , .

.
et prensos domitare boves et licia telae
addere. nona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
aut cum sole novo terras inrorat Eous.
nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
290 ,  .
, , ,
, .
,
tondentur, noctes lentus non deficit umor.
et quidam seros hiberni ad luminis ignes
pervigilat ferroque faces inspicat acuto;
interea longum cantu solata laborem
arguto coniunx percurrit pectine telas,
295 ,
.
.
.
, ,  .
aut dulcis musti Volcano decoquit umorem
et foliis undam trepidi despumat aëni.
at rubicunda Ceres medio succiditur aestu,
et medio tostas aestu terit area fruges.
nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.
300
, , .
, , .
,
.
frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur
mutuaque inter se laeti convivia curant.
invitat genialis hiems curasque resolvit,
ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
305 , , ,
, , .
, ,
, ,
sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus
et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
tum gruibus pedicas et retia ponere cervis
auritosque sequi lepores, tum figere dammas
stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
310 .

,
? ,
cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
Quid tempestates autumni et sidera dicam,
atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
quae vigilanda viris, vel cum ruit imbriferum ver,
spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
315 , , ?
,
́ ,
: , , ,
, , ,
frumenta in viridi stipula lactentia turgent?
saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
omnia ventorum concurrere proelia vidi,
quae gravidam late segetem ab radicibus imis
320
.
́ ,

, ,
sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro
ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum
et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
collectae ex alto nubes; ruit arduus aether,
325 , ,
,  ,
, .

,
et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt
cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
ipse pater media nimborum in nocte corusca
fulmina molitur dextra: quo maxuma motu
330 ; ,
.
,
  , ,
, , .
terra tremit; fugere ferae et mortalia corda
per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti
aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo
deicit; ingeminant Austri et densissimus imber,
nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
335 , ,
,
.
  ,
, ,
hoc metuens caeli mensis et sidera serva,
frigida Saturni sese quo stella receptet,
quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
in primis venerare deos, atque annua magnae
sacra refer Cereri laetis operatus in herbis
340 , , .
,
.
.
,
extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
tum pingues agni et tum mollissima vina,
tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.
cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret:
cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
345 ,
.
,
,
, ,
terque novas circum felix eat hostia fruges,
omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante
falcem maturis quisquam supponat aristis,
quam Cereri torta redimitus tempora quercu
350 .
,
, , , ,
,
, ,
det motus incompositos et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis,
aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,
ipse pater statuit, quid menstrua luna moneret,
quo signo caderent Austri, quid saepe videntes
355 :
,
, , ;
,
, .
agricolae propius stabulis armenta tenerent.
continuo ventis surgentibus aut freta ponti
incipiunt agitata tumescere et aridus altis
montibus audiri fragor, aut resonantia longe
litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
360 ,
, ,
,
, , ,
.
iam sibi tum curvis male temperat unda carinis,
cum medio celeres revolant ex aequore mergi
clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae
in sicco ludunt fulicae, notasque paludes
deserit atque altam supra volat ardea nubem.
365 , , ,
, , ,
, , .
, ,
, .
saepe etiam stellas vento impendente videbis
praecipites caelo labi, noctisque per umbram
flammarum longos a tergo albescere tractus;
saepe levem paleam et frondes volitare caducas,
aut summa nantis in aqua colludere plumas.
370 , ,
, ,
,
.
: ,
at Boreae de parte trucis cum fulminat et cum
Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis
rura natant fossis atque omnis navita ponto
umida vela legit. numquam imprudentibus imber
obfuit: aut illum surgentem vallibus imis
375 , , ;
.
,
.
,
aëriae fugere grues, aut bucula caelum
suspiciens patulis captavit naribus auras,
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo
et veterem in limo ranae cecinere querellam.
saepius et tectis penetralibus extulit ova
380 ,
; , ,
,
, ,
angustum formica terens iter, et bibit ingens
arcus, et e pastu decedens agmine magno
corvorum increpuit densis exercitus alis.
iam variae pelagi volucres et quae Asia circum
dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri;
385 ,
,
, .

- .
certatim largos umeris infundere rores,
nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas
et studio incassum videas gestire lavandi.
tum cornix plena pluviam vocat improba voce
et sola in sicca secum spatiatur harena.
390 , ,
,
.
, ,
  .
ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
nescivere hiemem, testa cum ardente viderent
scintillare oleum et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena
prospicere et certis poteris cognoscere signis:
395 , ,
.
,
, ,
, ;
nam neque tum stellis acies obtunsa videtur
nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,
tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;
non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt
dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos
400 .
, .
,
.
,
immundi meminere sues iactare maniplos.
at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,
solis et occasum servans de culmine summo
nequiquam seros exercet noctua cantus.
apparet liquido sublimis in aëre Nisus
405 - .
, , ,
, , ,
; ,
.
et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:
quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis,
ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis.
410 , ,

, , -
:
!
tum liquidas corvi presso ter gutture voces
aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis
nescio qua praeter solitum dulcedine laeti
inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis
progeniem parvam dulcisque revisere nidos;
415 , ,
.
,
,
,
haud equidem credo, quia sit divinitus illis
ingenium aut rerum Fato prudentia maior;
verum ubi tempestas et caeli mobilis umor
mutavere vias et Iuppiter uvidus Austris
denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat,
420 ,
, ́ ,
,  ,
, .
vertuntur species animorum, et pectora motus
nunc alios, alios dum nubila ventus agebat,
concipiunt: hinc ille avium concentus in agris
et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
425 , ,
, .
, , , ,

.
ordine respicies, numquam te crastina fallet
hora neque insidiis noctis capiere serenae.
luna revertentis cum primum colligit ignis,
si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu,
maxumus agricolis pelagoque parabitur imber:
430 ,
  .
( )
,
, , , ,
at si virgineum suffuderit ore ruborem,
ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
sin ortu quarto (namque is certissimus auctor)
pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
totus et ille dies et qui nascentur ab illo
435 , .
, .
́ , -!
,
  , 
exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,
votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
signa dabit; solem certissima signa sequentur,
440 , .
,
,

, , , .
et quae mane refert et quae surgentibus astris.
ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
conditus in nubem medioque refugerit orbe,
suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
445

, , 
! , 
!
aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
heu! male tum mitis defendet pampinus uvas:
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
450 : ,
; ,
:
  ,   .
,
hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,
profuerit meminisse magis; nam saepe videmus
ipsius in voltu varios errare colores:
caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
sin maculae incipient rutilo immiscerier igni,
455    
;
, !
, ,
, :
omnia tum pariter vento nimbisque videbis
fervere. non illa quisquam me nocte per altum
ire neque ab terra moneat convellere funem.
at si, cum referetque diem condetque relatum,
lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis
460 , , ,
, : ,
, , 
.
? ,
et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Denique, quid vesper serus vehat, unde serenas
ventus agat nubes, quid cogitet umidus Auster,
sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum
audeat? ille etiam caecos instare tumultus
465 , .
, , ,
.
.
, ,
saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
cum caput obscura nitidum ferrugine texit
impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,
470 ,
. ,
,  !  ,
.
.
obscenaeque canes importunaeque volucres
signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros
vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
armorum sonitum toto Germania caelo
475 ,
, -
, -
, .
! , .
audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.
vox quoque per lucos volgo exaudita silentis
ingens, et simulacra modis pallentia miris
visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae,
infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt,
480 .

, ,
.
,
et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
proluit insano contorquens vertice silvas
fluviorum rex Eridanus camposque per omnis
cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem
tristibus aut extis fibrae apparere minaces
485 ,
.

, .
, ,
aut puteis manare cruor cessavit, et altae
per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
non alias caelo ceciderunt plura sereno
fulgura nec diri totiens arsere cometae.
ergo inter sese paribus concurrere telis
490 , .
, ,
.
,
Romanas acies iterum videre Philippi;
nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
agricola incurvo terram molitus aratro
495 , ;

.
! , , !
, !
exesa inveniet scabra robigine pila,
aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis,
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
500
!
.
,
, , .
hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
ne prohibete! satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;
iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,
invidet atque hominum queritur curare triumphos;
505 ,
!
.
; .
, :
quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,
tam multae scelerum facies; non ullus aratro
dignus honos, squalent abductis arva colonis
et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
510 , , -
, .
, , ,
;
.
vicinae ruptis inter se legibus urbes
arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe:
ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
fertur equis auriga neque audit currus habenas.


  • 7.   () : .
  • 8.   , . , .
  • 9. .    . . , .
  • 1011.   .
  • 1314. !  , , .
  • 14.   , , , .
  • 15.   .
  • 18. .    , .   .
  • 1920. ,   , ; .
  • 25.   .
  • 28.   ( ).
  • 30.   -, . , .
  • 31.   , .
  • 3234.     () .
  • 36. ́  ; , .
  • 38. ( )  , .
  • 39. ()  (); , ; .
  • 44.   .
  • 4748. .  , .
  • 56.   , .
  • 57.   ;   .
  • 58.   , .
  • 59.   , (. . , VIII, 94).
  •   ; , , .
  • 62.   . . , VI, 41.
  • 67.   ,   .
  • 78. , .  , , .
  • 102103. ,   .
  • 120. .  , .
  • 125. .  , , , . , ,  .
  • 136.   , .
  • 138.   ;   (  , . , ).
  • 149.   ; .
  • 163.   . ,   .
  • 165.   , .
  • 166. , .  , .
  • 204205. , , .  .
  • 207.   ( ), .
  • 208.   , .
  • 212.   , , (. . 39).
  • 215.   ; , .
  • 217218.   (), , , ; .
  • 221.   , , .   .
  • 222. .  (), , , .   .
  • 225.   , , .
  • 228.   . .
  • 229.   ; , .
  • 232.   .
  • 233239. .  , , .
  • 237.   , .
  • 239.   , .
  • 240.   ; .   .
  • 241.   , ( ).
  • 242243. ,     ; ,   , , , .   ,   ;   .
  • 245246.   , ( ), ( ).
  • 250.   .
  • 251.   .
  • 265.     , , .
  • 278.   -, , .
  • 279. ,   , ;   , .
  • 280.   , , ; .
  • 302. ,     - , , . , .   , , .
  • 309.   (  ) .
  • 332.   ;   .
  • 336337. , .  ( ), ,   .
  • 338339.   , .   ,   , , , , .
  • 380381.   , .
  • 384.   , , , .
  • 398. ,   (alciones)  , . , , , .
  • 404. (. . , VI, 74)  ,   .
  • 416. .  , , .
  • 437. ́   ́  , , (), , ; .
  • ()  (. , V, 239240).
  •   , .
  • 447. ,     , . (IV, 584 ).
  • 460.   , .
  • 465. .  .
  • 466.   .
  • 472.   , , , , (. , VIII, 416 .). .
  • 482. ()  .
  • 484.   .
  • 490492.   , . ( ), , .   .
  • 498.   , , , (, XII, 795).   , .   , .
  • 499.   ( ), ; .   ; , .   , .
  • 502. .    , .
  • : . . . . ., - , 1971 .

  • 168. , / .  (. . ).
  • 279.  /   (. . ).
  • 1364003756 1364003827 1364003831 1375200002 1375200003 1375200004