|  |



X, . 33

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

33. (1)     , 111. (2) , - , , , . (3) , , , . , , , (4) , , , . , , . (5) , , , .489 , , . (6) , , , .

(7) , , ; . (8) , , , , , . (9) , , , , , 112. (10) . , , , .

33. Consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum principali via inducit. [2] Vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit aestimari potest. [3] Cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media castra accipiunt; inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent, [4] clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore eodem quo coeperunt expellunt extra portam vallumque. [5] Inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis. [6] Romanorum stationis primae et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta.

[7] Animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur; retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant. [8] Quarum rerum fama, tumultuosior etiam quam res erant, perlata Romam coegit L. Postumium consulem vixdum validum proficisci ex urbe. [9] Prius tamen quam exiret, militibus edicto Soram iussis convenire ipse aedem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit. [10] Ita ad exercitum profectus, ab Sora in Samnium ad castra collegae perrexit. Inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.


  • 111   , .
  • 112 . -, .
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364001034 1364001035 1364001036