|  |



X, . 36

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

36. (1) , , .

(2) , , , . (3) , , , , , , , . , , , . (4) , , . , , , . (5) . , , , .492 , . (6) , . , , , , (7) , ,  , . (8) , ?  .  , , ! ,   !

(9) , , , . , , . (10) , , , , . (11) , , 115, , , . (12) , , , , . ,   , , , . (13) , , , , , . (14) - , , , , .   , , , . . (15) , , .

(16) , , . (17) , , , , , -, - . , , .493 , . (18) , , , , , . (19) , , , , 116.

36. In medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem. [2] Iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes dum ab hostibus prius impetus prius clamor inciperet. [3] Neutris animus est ad pugnandum, diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. Sua sponte inter invitos tergiversantesque segnis pugna clamore incerto atque impari coepit; nec vestigio quisquam movebatur.

[4] Tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem immisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent et alii turbati, et a Samnitium acie ad opprimendos eos qui ceciderant et ad suos tuendos ab Romanis procursum est. [5] Inde paulum inritata pugna est; sed aliquanto et impigre magis et plures procurrerant Samnites et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcavit. [6] Hinc fuga coepta totam avertit aciem Romanam; iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum consul equo praevectus ad portam castrorum ac statione equitum ibi opposita edictoque [7] ut quicumque ad vallum tenderet, sive ille Romanus sive Samnis esset, pro hoste haberetur, haec ipse minitans obstitit profuse tendentibus suis in castra. [8] Quo pergis inquit, miles? Et hic arma et viros invenies nec vivo consule tuo nisi victor castra intrabis; proinde elige, cum cive an hoste pugnare malis.

[9] Haec dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent. Non virtus solum consulis sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a castris in hostem fuit. [10] Tum alii alios hortari ut repeterent pugnam; centuriones ab signiferis rapta signa inferre et ostendere suis paucos et ordinibus inconpositis effuse venire hostes. [11] Inter haec consul manus ad caelum attollens voce clara, ita ut exaudiretur, templum Iovi Statori vovet, si constitisset a fuga Romana acies redintegratoque proelio cecidisset vicissetque legiones Samnitium. [12] Omnes undique adnisi ad restituendam pugnam, duces milites, peditum equitumque vis. Numen etiam deorum respexisse nomen Romanum visum; adeo facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum in quo commissa pugna erat. [13] Ibi obiacente sarcinarum cumulo, quas coniecerant in medium, haesere impediti; deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant. [14] Tum vero eos a fronte urgere pedites, ab tergo circumvecti equites; ita in medio caesi captique. Captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi; caesos rettulere ad quattuor milia octingentos. [15] Ne Romanis quidem laeta victoria fuit; recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.

[16] Dum haec in Apulia gerebantur, altero exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quae via Latina est, occupare conati urbem non tenuerunt; [17] agros depopulati, cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem ab Luceria redeuntem; nec praedam solum amittunt sed ipsi longo atque impedito agmine incompositi caeduntur. [18] Consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque revocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus. [19] Cui de triumpho agenti negatus honos et ob amissa tot milia militum et quod captivos sine pactione sub iugum misisset.


  • 115.: . 53  . I.
  • 116 , , .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364001037 1364001038 1364001039