|  |



X, . 37

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

37. (1) , , , , (2) , ; , . (3) , , ; . (4) , , , . ,   ,   (5) ; . .

(6) , , . (7) , , ,   , ,   . (8) : -! , , . , , , , ,  ! (9) . : ,   . (10) , . , 117, , , , 118, (11) , , ,     119 ; . (12) .494 , , .

(13) . , , , , , ; . (14) 120 , , ( , ), ; (15) ; , , , 121, (16) - , 122.

37. Consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat, in Etruriam transducto exercitu primum pervastaverat Volsiniensem agrum; [2] dein cum egressis ad tuendos fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia octingenti Etruscorum caesi; ceteros propinquitas urbis tutata est. [3] In Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi non agri tantum vastati sed oppidum etiam expugnatum; capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros caesa. [4] Pax tamen clarior maiorque quam bellum in Etruria eo anno fuerat parta est. Tres validissimae urbes, Etruriae capita, Volsinii Perusia Arretium, pacem petiere; [5] et vestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos impetraverunt. Multa praesens quingentum milium aeris in singulas civitates imposita.

[6] Ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis causa quam spe impetrandi petisset videretque alios [7] quod tardius ab urbe exisset, alios quod iniussu senatus ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque negare triumphum, [8] Non ita inquit, patres conscripti, vestrae maiestatis meminero, ut me consulem esse obliviscar. Eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio atque Etruria subactis, victoria et pace parta triumphabo. [9] Ita senatum reliquit. Inde inter tribunos plebis contentio orta; pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet aiebat, pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros. [10] Iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, [11] adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros; voluntatem sibi ac favorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura. [12] Posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphavit.

[13] Et huius anni parum constans memoria est. Postumium auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luceriam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque triumphasse. [14] Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum sed ab utro consule non adicit [15] et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat; sed fanum tantum, id est locus templo effatus, fuerat. [16] Ceterum hoc demum anno ut aedem etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem voti damnata re publica in religionem venit.


  • 117 449 . . . .: III, 63, 8.
  • 118 356 . . . .: VII, 17, 9.   294 . . . , , 356 . . .
  • 119. . .
  • 120 (. . 1  . I; 121  . VI).
  • 121 .: I, 18, 6. (III, 463) , , , . .
  • 122   ,   .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364001038 1364001039 1364001040

    , .