|  |



X, . 38

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

38. (1) [293 .] , , , , , , , .

(2) , 123, , , . : (3) , . (4) .   , . (5) , , , . (6) ,   , , , , , . (7) ; (8) . , , , , .495 . (9) , . (10) , , , , , , . (11) ; , . (12) , , . , 124,     , , . (13)     , , .     .

38. Sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua paterna gloria qua sua, et bellum ingens victoriaque quantam de Samnitibus nemo ad eam diem praeter L. Papirium patrem consulis pepererat. [2] Et forte eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum bellum adornaverant, et deorum etiam adhibuerant opes, ritu quodam sacramenti vetusto velut initiatis militibus, [3] dilectu per omne Samnium habito nova lege, ut qui iuniorum non convenisset ad imperatorum edictum quique iniussu abisset eius caput Iovi sacraretur. [4] Tum exercitus omnis Aquiloniam est indictus. Ad quadraginta milia militum, quod roboris in Samnio erat, convenerunt.

[5] Ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partis. [6] Ibi ex libro vetere linteo lecto sacrificatum sacerdote Ovio Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent, cum adimendae Etruscis Capuae clandestinum cepissent consilium. [7] Sacrificio perfecto per viatorem imperator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque; singuli introducebantur. [8] Erat cum alius apparatus sacri qui perfundere religione animum posset, tum in loco circa omni contecto arae in medio victimaeque circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis. [9] Admovebatur altaribus magis ut victima quam ut sacri particeps adigebaturque iure iurando quae visa auditaque in eo loco essent, non enuntiaturum. [10] Dein iurare cogebant diro quodam carmine, in exsecrationem capitis familiaeque et stirpis composito, nisi isset in proelium quo imperatores duxissent et si aut ipse ex acie fugisset aut si quem fugientem vidisset non extemplo occidisset. [11] Id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria sunt; iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere ne abnuerent. [12] Primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis ab imperatore, eis dictum ut vir virum legerent donec sedecim milium numerum confecissent. Ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est; his arma insignia data et cristatae galeae, ut inter ceteros eminerent. [13] Paulo plus viginti milium alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae legioni dispar. Hic hominum numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam consedit.


  • 123 309 . . . (.: IX, 41, 1 ).
  • 124.: , 102L.: , , , , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364001039 1364001040 1364001041