|  |



X, . 41

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

41. (1) , . , ,   , , , , . (2) , , , , . (3) , .498 , , , , , , , . , , , . (4) , ; , , .

(5) , , . (   ). (6) , , , . , , . (7) , , , , , ; , , , . (8) ; , , , . (9) , : , , , : , . (10) . , 129 , , .

(11) , . ,   , ,   . (12) ;   , , , , ; . (13) , , , .499 , , , ,     ? (14) , , , , ; , , , , , , . .

41. Proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis: Romanos ira spes ardor certaminis avidos hostium sanguinis in proelium rapit; Samnitium magnam partem necessitas ac religio invitos magis resistere quam inferre pugnam cogit. [2] Nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret. [3] Quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum; iis vinculis fugae obstricti stabant, civem magis quam hostem timentes. [4] Instare Romanus a cornu utroque, a media acie, et caedere deorum hominumque attonitos metu; repugnatur segniter, ut ab iis quos timor moraretur a fuga.

[5] Iam prope ad signa caedes pervenerat, cum ex transverso pulvis velut ingentis agminis incessu motus apparuit; Sp. Nautius Octavium Maecium quidam eum tradunt cum auxiliaribus cohortibus erat; [6] pulverem maiorem quam pro numero excitabant; incidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant. Arma signaque per turbidam lucem in primo apparebant; post altior densiorque pulvis equitum speciem cogentium agmen dabat fefellitque non Samnites modo sed etiam Romanos; [7] et consul adfirmavit errorem clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam ad hostis accideret, captum Cominium, victorem collegam adesse: adniterentur vincere, priusquam gloria alterius exercitus fieret. [8] Haec insidens equo; inde tribunis centurionibusque imperat, ut viam equitibus patefaciant; ipse Trebonio Caedicioque praedixerat, ubi se cuspidem erectam quatientem vidissent, quanta maxima vi possent concitarent equites in hostem. [9] Ad nutum omnia, ut ex ante praeparato, fiunt; panduntur inter ordines viae; provolat eques atque infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque ordines quacumque impetum dedit. Instant Volumnius et Scipio et perculsos sternunt.

[10] Tum iam deorum hominumque victa vi, funduntur linteatae cohortes; pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt. [11] Peditum quod superfuit pugnae in castra aut Aquiloniam compulsum est; nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt. Equites eques sequitur, peditem pedes; diversa cornua dextrum ad castra Samnitium, laevum ad urbem tendit. [12] Prior aliquanto Volumnius castra cepit; ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est sed melius muri quam vallum armatos arcent; inde lapidibus propulsant hostem. [13] Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis. [14] Reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri occupavere; penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum erant, non audent.


  • 129(129130) . : . 124.
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364001042 1364001043 1364001044