|  |



XXI, . 8

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

8. (1) , , . , . (2) , , ; - , .   (3) , .11 ,  (4) , , , . (5) ; ;   . (6) , ; , , , . (7) , , . , , . (8) , ; , , , ; ,   , , . (9) , , : , , . (10) 36 ; , ; . (11) . , , : (12) , , ; .

8. Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum volnus ducis curaretur. Per quod tempus ut quies certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. [2] Itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi admoverique aries. [3] Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur; [4] oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti, non sufficiebant. [5] Itaque iam feriebantur arietibus muri, quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderunt. [6] Captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. [7] Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. [8] Hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. [9] Itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabant, eo plures volnerabantur nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. [10] Phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; [11] ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, [12] quod cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.


  • 36 (IX, 705 .).   90 .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364002109 1364002110 1364002111