|  |



XXI, . 7

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

7. (1) , 32. (2) , . , , 33; 34 . (3) , , , , ;   , . (4) , , , , , , . (5) , ; , 35. (6) , , , . (7) , ́ ; , . (8) , - ;   . (9) , . (10) , , , , .

7. Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur. [2] Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis; [3] ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. [4] Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur. [5] Angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens. Adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset. [6] Sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. [7] Et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi maiore obsistebant. [8] Ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat; [9] quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. [10] Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.


  • 32, 219 . . .
  • 33 Zakynthos (  ); (.: , III, 159; . , XVI, 2, 16). -. III ., , .
  • 34  . , , , (. : , I, 2, 14); .: I, 57, 13. 442 . (.: IV, 7, 4; 11, 1; . : III, 7172). .: , V, 3, 5.
  • 35 , .
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364002108 1364002109 1364002110