|  |



XXI, . 23

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6

23. (1) , , , , . . (2) , , , , 84, 85, . (3) . (4) , ; , , , , . (5) : (6) , . , , , , , , .

23. Hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit. [2] Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit, oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent. [3] Decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites.

[4] Postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat non tam bello motos quam longinquitate viae insuperabilique Alpium transitu. [5] Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, [6] supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.


  • 84  - ( ). , ( ) . ( .: . 213) ( . . 79) . .: . 67.
  • 85, (. . 27, 2)  . : . 60, 5 .
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002124 1364002125 1364002126