|  |



XXI, . 54

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

54. (1) , , . , . (2) , : , . ; . . (3) . , ,  ,  , , 191 . , ; , . (4) . , , , , , , . (5) , , , , , , .

(6) , , ,   ,  , . (7) , 192; , , . (8)   , - ; , , . (9) , , , . , , ; , , .

54. Erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque. Quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, Hic erit locus Magoni fratri ait, quem teneas. [2] Delige centenos viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad me vigilia prima venias; nunc corpora curare tempus est. [3] Ita praetorium missum. Mox cum delectis Mago aderat. Robora virorum cerno inquit Hannibal; sed uti numero etiam non animis modo valeatis, singuli vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum monstrabit quem insideatis: hostem caecum ad has belli artes habetis. [4] Ita cum mille equitibus Magone, mille peditibus dimisso, Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere. [5] Haec mandata Numidis. Ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare.

[6] Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit. [7] Erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis. [8] Ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis. [9] Ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri, tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia essent, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.


  • 191 ;   30 ;   (120 ). ( ) .
  • 192.: , III, 72, 3. , ( 22 25 218 . . .) .
  • 1260010315 1327008035 1345970035 1364002155 1364002156 1364002157